Encontrados 11 resultados para: Mambre

  • movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron ædificavitque ibi altare Domino (Liber Genesis 13, 18)

  • et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebræo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant fœdus cum Abram (Liber Genesis 14, 13)

  • exceptis his quæ comederunt juvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas (Liber Genesis 14, 24)

  • apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei (Liber Genesis 18, 1)

  • confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores ejus in cunctis terminis per circuitum (Liber Genesis 23, 17)

  • atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre hæc est Hebron in terra Chanaan (Liber Genesis 23, 19)

  • et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici quæ sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre (Liber Genesis 25, 9)

  • venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee hæc est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac (Liber Genesis 35, 27)

  • contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri (Liber Genesis 49, 30)

  • et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre (Liber Genesis 50, 13)

  • et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quæ erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare (Liber Iudith 2, 14)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina