Encontrados 11 resultados para: Chaldei

  • et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quæ ducit ad campestria solitudinis (Liber II Regum 25, 4)

  • columnas autem æreas quæ erant in templo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt æs omnium in Babylonem (Liber II Regum 25, 13)

  • postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum ejus transtulit in Babylonem (Liber Esdrae 5, 12)

  • sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 17)

  • et venient Chaldei prœliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me (Liber Ieremiae 32, 29)

  • Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)

  • et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni (Liber Ieremiae 37, 7)

  • hæc dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt (Liber Ieremiae 37, 8)

  • domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt (Liber Ieremiae 39, 8)

  • columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem (Liber Ieremiae 52, 17)

  • in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni (Liber Baruch 1, 2)


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina