Encontrados 32 resultados para: unicuique

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini. (Liber I Samuelis 26, 23)

  • Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: “Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et filii; quos cum acceperint, recedant”. (Liber I Samuelis 30, 22)

  • Hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum, ubi erat unicuique constitutum. (Liber I Regum 5, 8)

  • tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies, ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor eius, quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum, (Liber I Regum 8, 39)

  • Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham. (Liber I Paralipomenon 16, 3)

  • tu exaudi de caelo, de loco habitationis tuae, et propitiare et redde unicuique secundum vias suas, quia nosti cor eius; tu enim solus nosti corda filiorum hominum, (Liber II Paralipomenon 6, 30)

  • et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua. (Liber Psalmorum 62, 13)

  • Et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum, et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi. (Liber I Maccabaeorum 6, 35)

  • Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis et quingentenis, (Liber II Maccabaeorum 8, 22)

  • quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. (Liber Ecclesiasticus 11, 28)

  • Et mandavit illis unicuique de proximo suo. (Liber Ecclesiasticus 17, 12)

  • Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet. (Liber Ecclesiasticus 17, 19)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina