Encontrados 34 resultados para: species

  • Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; (Liber Genesis 1, 21)

  • Dixit quoque Deus: “Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 24)

  • Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 25)

  • Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. (Liber Exodus 24, 17)

  • Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. (Liber Leviticus 13, 26)

  • Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)

  • Sic fiebat iugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. (Liber Numeri 9, 16)

  • Sandalum eius rapuit oculum ipsius, et species eius captivam fecit animam illius, et transiit gladius cervicem eius. (Liber Iudith 16, 9)

  • “Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia. (Liber Psalmorum 68, 13)

  • Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)

  • Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)

  • Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: (Liber Ecclesiasticus 25, 3)



“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.