Encontrados 47 resultados para: sermonibus
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: “Benedic etiam mihi, pater mi!”. (Liber Genesis 27, 34)
Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est”. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)
Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: “Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his”. (Liber Exodus 24, 8)
Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei. (Liber Exodus 31, 18)
Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam, (Liber Exodus 34, 33)
“Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 26)
Quicumque contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur; tu tantum confortare et viriliter age”. (Liber Iosue 1, 18)
Zebul princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Ebed, iratus est valde (Liber Iudicum 9, 30)
Noluit gener acquiescere sermonibus eius, sed statim perrexit et venit contra Iebus, id est Ierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam. (Liber Iudicum 19, 10)
Nolebant acquiescere sermonibus eius; quod cernens homo apprehendit et eduxit ad eos concubinam suam. Qua cum abusi essent et tota nocte ei illusissent, dimiserunt eam mane. (Liber Iudicum 19, 25)
Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere. (Liber I Samuelis 24, 8)
Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me. (Liber I Samuelis 28, 21)