Encontrados 11 resultados para: rore

  • Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini. (Liber Genesis 27, 28)

  • motus Isaac dixit ad eum: “Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper. (Liber Genesis 27, 39)

  • De Ioseph quoque ait: “Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente, (Liber Deuteronomii 33, 13)

  • Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere concham rore complevit. (Liber Iudicum 6, 38)

  • Dixitque rursus ad Deum: “Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens”. (Liber Iudicum 6, 39)

  • Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium”. (Canticum Canticorum 5, 2)

  • Verumtamen germen radicum eius in terra sinite et in vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli tingatur, et cum feris pars eius in herba terrae. (Prophetia Danielis 4, 12)

  • Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere: “Succidite arborem et dissipate illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars eius, donec septem tempora mutentur super eum”, (Prophetia Danielis 4, 20)

  • et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)

  • Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est et fenum ut boves comedit, et rore caeli corpus eius infectum est, donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. (Prophetia Danielis 4, 30)

  • et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit, suscitabit super illud. (Prophetia Danielis 5, 21)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina