Encontrados 24 resultados para: quemquam

  • Qui dixit ad eos: “Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras”. Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt transire quemquam, (Liber Iudicum 3, 28)

  • et captivas duxerant mulieres et omnes in ea a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant et pergebant in itinere suo. (Liber I Samuelis 30, 2)

  • De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et pugnatores eius et praefecti curruum et equitum. (Liber I Regum 9, 22)

  • Qui ait: “Comprehendite eos vivos”. Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos iuxta cisternam Betheced, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam. (Liber II Regum 10, 14)

  • non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges: (Liber I Paralipomenon 16, 21)

  • “A die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel, (Liber II Paralipomenon 6, 5)

  • Porro Iuda, cum venisset ad speculam, quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam, qui necem potuisset evadere. (Liber II Paralipomenon 20, 24)

  • Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis. (Liber Proverbiorum 24, 28)

  • Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste. (Liber Ecclesiasticus 11, 7)

  • Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir. (Liber Ecclesiasticus 11, 30)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi. (Prophetia Ezechielis 39, 28)

  • Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum?”. Respondens rex ait: “Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet”. (Prophetia Danielis 6, 13)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina