Encontrados 71 resultados para: primo

  • Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae. (Liber Genesis 8, 13)

  • Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel. (Liber Exodus 12, 15)

  • Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam. (Liber Exodus 12, 18)

  • Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. (Liber Exodus 14, 27)

  • Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus; (Liber Exodus 28, 17)

  • Et posuerunt in eo gemmarum ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus; (Liber Exodus 39, 10)

  • Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum. (Liber Exodus 40, 17)

  • Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est. (Liber Leviticus 23, 5)

  • Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, (Liber Leviticus 23, 7)

  • Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo; (Liber Leviticus 23, 35)

  • Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit requies. (Liber Leviticus 23, 39)

  • Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina