Encontrados 9 resultados para: potus

  • et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino. (Liber Numeri 28, 7)

  • Octogenarius sum hodie; numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? Aut delectare potest servum tuum cibus et potus? Vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum? Quare servus tuus esset ultra oneri domino meo regi? (Liber II Samuelis 19, 36)

  • Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)

  • sanitas est animae et corpori sobrius potus. (Liber Ecclesiasticus 31, 37)

  • In calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos, ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 51, 39)

  • Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius, et rogavit eunuchorum praepositum, ne contaminaretur. (Prophetia Danielis 1, 8)

  • Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina. (Prophetia Danielis 1, 16)

  • Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 55)

  • Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; (Epistula ad Romanos 14, 17)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina