Encontrados 15 resultados para: possessione

  • benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris. (Liber Genesis 39, 5)

  • Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino, (Liber Leviticus 27, 22)

  • Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 28)

  • Atque ita fiet, ut cum iobeleus advenerit, addetur possessio earum possessioni tribus, ad quam pertinent, et a possessione tribus patrum nostrorum auferetur”. (Liber Numeri 36, 4)

  • et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis. (Liber Deuteronomii 18, 2)

  • Non transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam acceperis in terra, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam. (Liber Deuteronomii 19, 14)

  • e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione tua, quam tradidisti nobis. (Liber II Paralipomenon 20, 11)

  • Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis. (Liber Nehemiae 11, 3)

  • Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae, unusquisque in possessione sua. (Liber Nehemiae 11, 20)

  • Post illos autem dies rediit unusquisque in hereditatem suam, et Iudith abiit in Betuliam et demorata est in possessione sua. Et facta est secundum tempus suum clara in omni terra, (Liber Iudith 16, 21)

  • Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua acquire prudentiam. (Liber Proverbiorum 4, 7)

  • Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in possessione generationes illius. (Liber Ecclesiasticus 4, 17)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina