Encontrados 46 resultados para: populorum

  • Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”. (Liber Genesis 17, 16)

  • Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum; (Liber Genesis 28, 3)

  • et ait: "Ego te augebo et multiplicabo et faciam te in multitudinem populorum; daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam". (Liber Genesis 48, 4)

  • Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel; (Liber Deuteronomii 32, 8)

  • ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)

  • Zebee autem et Salmana requiescebant in Carcar cum omni exercitu suo, quasi quindecim milia viri, qui remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti milibus bellatorum educentium gladium. (Liber Iudicum 8, 10)

  • Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. (Liber I Paralipomenon 5, 25)

  • omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)

  • Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium; (Liber I Paralipomenon 16, 28)

  • Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum. (Liber II Paralipomenon 32, 19)

  • quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: “Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua. (Liber Esdrae 9, 11)

  • Et pepercisti eis annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum, et non audierunt; et tradidisti eos in manu populorum terrarum. (Liber Nehemiae 9, 30)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina