Encontrados 11 resultados para: perditione

  • “Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius, quia ipse flagellat et miseretur, deducit usque ad inferos deorsum et reducit a perditione maiestate sua, et non est qui effugiat manum eius. (Liber Thobis 13, 2)

  • Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntur sanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistet vestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rex Nabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur verba oris eius. (Liber Iudith 6, 4)

  • Et nunc non est qui nos adiuvet, sed vendidit nos Deus in manus eorum, ut prosterneremur ante eos in siti et perditione magna. (Liber Iudith 7, 25)

  • In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio. (Liber Proverbiorum 11, 10)

  • quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum; (Liber Sapientiae 1, 13)

  • et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium, et in conspectu insurgentium factus es mihi adiutor. (Liber Ecclesiasticus 51, 3)

  • Et liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo. (Liber Ecclesiasticus 51, 16)

  • Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 12, 17)

  • HETH. Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion; tetendit funiculum, non avertit manum suam a perditione; et in luctum redegit antemurale et murum: pariter elanguerunt. (Lamentationes 2, 8)

  • “Surgite et ite, quia non habetis hic requiem!”. Propter immunditiam peribitis perditione pessima. (Prophetia Michaeae 2, 10)

  • Ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. (Prophetia Michaeae 6, 13)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina