Encontrados 39 resultados para: nondum

  • Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)

  • Et nondum erant dies impleti, cum David surgens abiit cum viris, qui sub eo erant, et percussit ex Philisthim ducentos viros; et attulit praeputia eorum, et annumeraverunt ea regi, ut esset gener eius. Dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem. (Liber I Samuelis 18, 27)

  • A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Dei nondum fundatum erat. (Liber Esdrae 3, 6)

  • Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, (Liber Psalmorum 78, 30)

  • quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia. (Liber Psalmorum 139, 4)

  • Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis. (Liber Psalmorum 139, 16)

  • nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium effugisti. (Liber II Maccabaeorum 7, 35)

  • Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram, necdum fontes graves aquis, (Liber Proverbiorum 8, 24)

  • Cum nondum reverteretur, dixit: “Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum. (Liber Ieremiae 40, 5)

  • “Haec ait Dominus exercituum dicens: Populus iste dicit: “Nondum venit tempus domus Domini aedificandae””. (Prophetia Aggaei 1, 2)

  • Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. (Prophetia Malachiae 3, 6)

  • Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? (Evangelium secundum Matthaeum 16, 9)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina