Encontrados 12 resultados para: nescimus

  • Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit". (Liber Exodus 32, 23)

  • Nos autem alium Deum nescimus praeter eum, a quo speramus quia non despiciet nos nec auferet salutare suum a genere nostro. (Liber Iudith 8, 20)

  • Ostende nobis quid dicamus illi; nos disponere verba nescimus propter tenebras. (Liber Iob 37, 19)

  • Et respondentes Iesu dixerunt: “Nescimus”. Ait illis et ipse: “Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)

  • Et respondentes dicunt Iesu: “Nescimus”. Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam”. (Evangelium secundum Marcum 11, 33)

  • Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 21)

  • Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)

  • Dicit ei Thomas: “Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 5)

  • Dicebant ergo: “Quid est hoc, quod dicit: “Modicum”? Nescimus quid loquitur”. (Evangelium secundum Ioannem 16, 18)

  • Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum!”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 2)

  • dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”. (Actus Apostolorum 7, 40)

  • Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; (Epistula ad Romanos 8, 26)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina