Encontrados 12 resultados para: messem

  • dixit servis suis: “Videte agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei; ite igitur et succendite eum igni”. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Ioab, scissis vestibus suis, dixerunt: “Succenderunt servi Absalom agrum igni!”. (Liber II Samuelis 14, 30)

  • Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. (Liber Iob 5, 5)

  • Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam clamor cecidit. (Liber Isaiae 16, 9)

  • et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit. (Liber Isaiae 28, 4)

  • Ecce ego habito in Maspha, ut stem coram Chaldaeis, qui veniunt ad nos; vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris, quas tenetis”. (Liber Ieremiae 40, 10)

  • reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis. (Liber Ieremiae 40, 12)

  • Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit. (Liber Ieremiae 48, 32)

  • “Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem; et plui super unam civitatem et super alteram civitatem non plui: pars una compluta est, et pars, super quam non plui, aruit. (Prophetia Amos 4, 7)

  • rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)

  • sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum””. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 30)

  • Et dicebat illis: “Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. (Evangelium secundum Lucam 10, 2)

  • Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam (Evangelium secundum Ioannem 4, 35)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina