Encontrados 199 resultados para: mane

  • Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi. (Liber Numeri 22, 41)

  • unum offeretis mane et alterum ad vesperam; (Liber Numeri 28, 4)

  • Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. (Liber Deuteronomii 16, 4)

  • Mane dices: “Quis mihi det vesperum?”; et vespere: “Quis mihi det mane?”, propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis. (Liber Deuteronomii 28, 67)

  • Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros: (Liber Iosue 7, 14)

  • Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iudae. (Liber Iosue 7, 16)

  • Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra Arabam ignorans quod post tergum laterent insidiae. (Liber Iosue 8, 14)

  • Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat. (Liber Iudicum 6, 28)

  • Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant eum: “Numquid certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro Baal, morietur usque mane. Si Deus est, certet pro seipso contra eum, qui destruxit aram eius”. (Liber Iudicum 6, 31)

  • Et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei, quod potueris”. (Liber Iudicum 9, 33)

  • Cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson, circuierunt et insidiabantur ei in porta civitatis; tota autem nocte quieverunt praestolantes, ut, facto mane, exeuntem occiderent. (Liber Iudicum 16, 2)

  • Dixitque Michas: “Mane apud me et esto mihi parens ac sacerdos; daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestium apparatum et quae ad victum sunt necessaria”. (Liber Iudicum 17, 10)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina