Encontrados 19 resultados para: iuste

  • At ille subiunxit: “Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam”. Rursumque ait: “Numquid non reservasti mihi benedictionem?”. (Liber Genesis 27, 36)

  • Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44, 16)

  • Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)

  • Porro si iuste egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua accipiet? (Liber Iob 35, 7)

  • in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est”. (Liber II Maccabaeorum 7, 38)

  • perquam iuste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera. (Liber II Maccabaeorum 9, 6)

  • Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem. (Liber Sapientiae 6, 10)

  • Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. (Liber Sapientiae 9, 12)

  • Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute. (Liber Sapientiae 12, 15)

  • Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt. (Liber Sapientiae 19, 13)

  • Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste. (Liber Ecclesiasticus 11, 7)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina