Encontrados 11 resultados para: iniquus

  • Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: “Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et filii; quos cum acceperint, recedant”. (Liber I Samuelis 30, 22)

  • Sit ut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. (Liber Iob 27, 7)

  • Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso; (Liber Proverbiorum 6, 12)

  • Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam. (Liber Proverbiorum 16, 29)

  • Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem. (Liber Proverbiorum 19, 28)

  • Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus. (Liber Proverbiorum 21, 18)

  • In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit atque gaudebit. (Liber Proverbiorum 29, 6)

  • Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)

  • Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit; nescivit autem iniquus confusionem. (Prophetia Sophoniae 3, 5)

  • Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. (Evangelium secundum Lucam 16, 10)

  • Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 8)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina