Encontrados 23 resultados para: indignatione
et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur”. (Liber Deuteronomii 29, 27)
Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei. (Liber II Samuelis 6, 7)
Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc; (Liber II Samuelis 12, 5)
Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in umbram redacta sunt. (Liber Iob 17, 7)
Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent. (Liber I Maccabaeorum 2, 44)
Super hoc caelum turbabo, et movebitur terra de loco suo in indignatione Domini exercituum et in die irae furoris eius. (Liber Isaiae 13, 13)
caedentem populos in indignatione plaga sine remissione, subicientem in furore gentes persecutione sine fine. (Liber Isaiae 14, 6)
Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)
Filii tui defecerunt, iacent in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. (Liber Isaiae 51, 20)
Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui. (Liber Isaiae 60, 10)
Et conculcavi populos in furore meo et contrivi eos in indignatione mea et effudi in terram sanguinem eorum”. (Liber Isaiae 63, 6)
Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis; (Liber Isaiae 66, 15)