Encontrados 8 resultados para: incensi

  • “Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. (Liber Leviticus 22, 27)

  • Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabat; carbones incensi sunt ab eo. (Liber II Samuelis 22, 9)

  • Prae fulgore in conspectu eius incensi sunt carbones ignis. (Liber II Samuelis 22, 13)

  • Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et impone super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugiet et non apparebit circa illam omnino in perpetuo. (Liber Thobis 6, 17)

  • Et rememoratus est Thobias sermonum Raphael et sustulit de saccello, quem habebat, cor et iecur piscis et imposuit super cinerem incensi. (Liber Thobis 8, 2)

  • Et veniens Ieremias invenit domum speluncae; et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit. (Liber II Maccabaeorum 2, 5)

  • et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. (Evangelium secundum Lucam 1, 10)

  • Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; (Evangelium secundum Lucam 1, 11)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina