Encontrados 31 resultados para: heri

  • Altera quoque die dixit maior ad minorem: “Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro”. (Liber Genesis 19, 34)

  • animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius. (Liber Genesis 31, 2)

  • dixitque eis: “Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum, (Liber Genesis 31, 5)

  • valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”. (Liber Genesis 31, 29)

  • Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri”. (Liber Genesis 31, 42)

  • Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli. (Liber Genesis 46, 16)

  • Ait Moyses: “Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum”. (Liber Exodus 4, 10)

  • Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?”. (Liber Exodus 5, 14)

  • Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. (Liber Exodus 21, 29)

  • Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. (Liber Exodus 21, 36)

  • Ozni, ab hoc familia Oznitarum; Heri, ab hoc familia Heritarum; (Liber Numeri 26, 16)

  • Haec erit lex homicidae fugientis, cuius vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudiustertius nullum contra eum habuisse odium comprobatur, (Liber Deuteronomii 19, 4)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina