Encontrados 30 resultados para: habebis

  • Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15, 4)

  • Qui dixit ei: “Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum”. (Liber Exodus 3, 12)

  • Non habebis deos alienos coram me. (Liber Exodus 20, 3)

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum; (Liber Numeri 3, 40)

  • Non habebis deos alienos in conspectu meo. (Liber Deuteronomii 5, 7)

  • Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. (Liber Deuteronomii 7, 26)

  • A peregrino exiges; civem et propinquum repetendi, quod tuum est, non habebis potestatem. (Liber Deuteronomii 15, 3)

  • hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum. (Liber Deuteronomii 18, 22)

  • Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae (Liber Deuteronomii 23, 13)

  • Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus; (Liber Deuteronomii 25, 13)

  • Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)

  • et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te. (Liber Deuteronomii 28, 29)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina