Encontrados 12 resultados para: funiculus

  • Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: “De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus”. (Liber Genesis 38, 25)

  • pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius. (Liber Deuteronomii 32, 9)

  • si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. (Liber Iosue 2, 18)

  • altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius. (Liber II Paralipomenon 4, 2)

  • antequam rumpatur funiculus argenteus, et frangatur lecythus aureus, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam, (Liber Ecclesiastes 12, 6)

  • Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispante crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium, stigma pro pulchritudine. (Liber Isaiae 3, 24)

  • De columnis autem, decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam; porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava erat. (Liber Ieremiae 52, 21)

  • Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta. (Prophetia Ezechielis 40, 3)

  • Et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum. (Prophetia Sophoniae 2, 6)

  • Et erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum et convertet sortem eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 7)

  • Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. (Prophetia Zachariae 2, 5)

  • Et dixit Dominus ad me: “Proice illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis”. Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum. 14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel. (Prophetia Zachariae 11, 13)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina