Encontrados 10 resultados para: faber

  • Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. (Liber Genesis 4, 22)

  • Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philisthim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. (Liber I Samuelis 13, 19)

  • Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit C huius docte erasit omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricavit vas utile in conversationem vitae; (Liber Sapientiae 13, 11)

  • Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus. (Liber Ecclesiasticus 38, 28)

  • Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur. (Liber Ecclesiasticus 38, 29)

  • Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius. (Liber Isaiae 40, 19)

  • Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: “Bonum est”; et roborat eum clavis, ut non moveatur. (Liber Isaiae 41, 7)

  • Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit. (Liber Isaiae 44, 12)

  • postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iudae et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem, (Liber Ieremiae 29, 2)

  • Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt?”. Et scandalizabantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 3)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina