Encontrados 9 resultados para: exite
cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin”. (Liber Iudicum 21, 21)
et dixerunt ad eos: “Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 33)
Dixitque principibus suis: “Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione”. (Liber I Maccabaeorum 10, 63)
ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”, et his, qui in tenebris: “Revelamini”. Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum; (Liber Isaiae 49, 9)
Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini. (Liber Isaiae 52, 11)
Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 6)
Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite. (Evangelium secundum Lucam 9, 4)
Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos (Epistula II ad Corinthios 6, 17)
Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: “Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis, (Apocalypsis Ioannis 18, 4)