Encontrados 56 resultados para: eadem
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius; (Liber Genesis 17, 26)
Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. (Liber Exodus 12, 16)
Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. (Liber Exodus 12, 41)
Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos”. (Liber Exodus 12, 49)
et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)
Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. (Liber Leviticus 7, 15)
Si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est; (Liber Leviticus 7, 16)
Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius; quod radet ilico in eadem die purgationis suae, id est die septima. (Liber Numeri 6, 9)
Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana. (Liber Numeri 35, 5)
et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua (Liber Deuteronomii 14, 26)
non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)