Encontrados 15 resultados para: dispergam

  • Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura! Dividam eos in Iacob et dispergam eos in Israel. (Liber Genesis 49, 7)

  • Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutae. (Liber Leviticus 26, 33)

  • Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos; (Liber Nehemiae 1, 8)

  • et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. (Liber Ieremiae 9, 15)

  • Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum”. (Liber Ieremiae 18, 17)

  • Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 32)

  • dicens: “Si non audieritis vocem meam, profecto turba haec magna et multa convertetur in parvam inter gentes, quo eos dispergam; (Liber Baruch 2, 29)

  • Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 5, 12)

  • Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras; (Prophetia Ezechielis 6, 5)

  • Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 12, 14)

  • et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te: (Prophetia Ezechielis 22, 15)

  • daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae quadraginta annis, et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras. (Prophetia Ezechielis 29, 12)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina