Encontrados 9 resultados para: deprecatio

  • cuncta oratio et deprecatio, quae acciderit omni homini de populo tuo Israel; si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, (Liber I Regum 8, 38)

  • et ait: “Si placet regi, et si inveni gratiam coram eo, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, et accepta sum in oculis eius, obsecro, ut novis epistulis veteres litterae Aman filii Amadathi, Agagitae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur. (Liber Esther 8, 5)

  • TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. (Liber Psalmorum 119, 169)

  • Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures Dei perveniet, et iudicium festinato adveniet illi. (Liber Ecclesiasticus 21, 6)

  • Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. (Liber Ecclesiasticus 35, 5)

  • Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. (Liber Ecclesiasticus 35, 20)

  • Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi”. (Liber Ieremiae 37, 20)

  • Ait autem ad illum angelus: “Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. (Evangelium secundum Lucam 1, 13)

  • Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans. (Epistula Iacobi 5, 16)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina