Encontrados 9 resultados para: defuncti

  • Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui; (Liber Deuteronomii 25, 5)

  • Cui dixit Booz: “Quando emeris agrum de manu Noemi, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua”. (Liber Ruth 4, 5)

  • et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos, inquam, huius rei hodie testes estis”. (Liber Ruth 4, 10)

  • Contristatus itaque animo Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit, propter defuncti sobrietatem et multam modestiam; (Liber II Maccabaeorum 4, 37)

  • Et laudavi magis mortuos, qui iam defuncti sunt, quam viventes, qui adhuc vitam agunt, (Liber Ecclesiastes 4, 2)

  • et, si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem nec in die agnitionis allocutionem: (Liber Sapientiae 3, 18)

  • Mortui non reviviscent, defuncti non resurgent; propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum. (Liber Isaiae 26, 14)

  • dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)

  • Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; (Epistula ad Hebraeos 11, 13)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina