Encontrados 11 resultados para: congregaverunt
Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. (Liber Exodus 4, 29)
Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt. (Liber Exodus 16, 18)
et omnem congregationem congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos patrum eorum, per nomina singulorum a vicesimo anno et supra per capita, (Liber Numeri 1, 18)
Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: “Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere?”. (Liber Numeri 20, 10)
Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis; vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie. (Liber Iosue 7, 26)
Et mittentes congregaverunt omnes principes Philisthinorum ad se et dixerunt: “Quid faciemus de arca Dei Israel?”. Responderuntque: “In Geth circumducatur arca Dei Israel”. Et circumduxerunt arcam Dei Israel. (Liber I Samuelis 5, 8)
Miserunt itaque et congregaverunt omnes principes Philisthinorum et dixerunt: “Dimittite arcam Dei Israel, et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro”. (Liber I Samuelis 5, 11)
Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui”. (Liber I Samuelis 28, 1)
Qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iudae et principes familiarum Israel veneruntque in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 23, 2)
Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)
Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 27)