Encontrados 28 resultados para: congregationem

  • Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)

  • et omnem congregationem congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos patrum eorum, per nomina singulorum a vicesimo anno et supra per capita, (Liber Numeri 1, 18)

  • Porro Levitae per gyrum habitaculi testimonii figent tentoria, ne fiat indignatio super congregationem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis habitaculi testimonii”. (Liber Numeri 1, 53)

  • et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi, (Liber Numeri 3, 7)

  • “Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra. (Liber Numeri 10, 2)

  • et ad omnem congregationem filiorum Israel locuti sunt: “Terra, quam circuivimus, valde bona est. (Liber Numeri 14, 7)

  • Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala, (Liber Numeri 14, 36)

  • Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: “Sufficiat vobis quia omnis congregatio sanctorum est, et in ipsis est Dominus! Cur elevamini super congregationem Domini?”. (Liber Numeri 16, 3)

  • Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo; (Liber Numeri 17, 12)

  • “Tolle virgam et congrega populum, tu et Aaron frater tuus; et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, potabis congregationem et iumenta eius”. (Liber Numeri 20, 8)

  • “Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc (Liber Numeri 27, 16)

  • et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 31, 12)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina