Encontrados 22 resultados para: collo
Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit. (Liber Genesis 41, 42)
dabitque eos sacerdoti, qui primum offerens ut sacrificium pro peccato retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut collo haereat et non penitus abrumpatur; (Liber Leviticus 5, 8)
“Certo nunc dividunt inventa spolia, unam, duas feminas singulis viris; duas vestes diversorum colorum Sisarae in praedam; unam, duas texturas discolores collo meo in praedam”. (Liber Iudicum 5, 30)
Et occurrit ei Anna et irruit collo filii sui et dixit illi: “Fili, video te; amodo moriar!”. Et lacrimata est. (Liber Thobis 11, 9)
Et videns filium suum irruit collo eius (Liber Thobis 11, 13)
Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. (Liber Iob 15, 26)
Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam? (Liber Iob 39, 19)
In collo eius morabitur fortitudo, et faciem eius praecedit angor. (Liber Iob 41, 14)
quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo. (Liber Proverbiorum 1, 9)
et erit vita animae tuae, et gratia collo tuo; (Liber Proverbiorum 3, 22)
Et dixit Dominus: “Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum, parvis passibus incedebant et catenulis pedum tinniebant, (Liber Isaiae 3, 16)
Et erit in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et iugum eius de collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon. (Liber Isaiae 10, 27)