Encontrados 13 resultados para: bibens

  • quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti, quod pepigit vobiscum Dominus, et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens. (Liber Deuteronomii 9, 9)

  • et procidi ante Dominum, sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra, quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis; (Liber Deuteronomii 9, 18)

  • et retinuit hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter. (Liber Iudicum 19, 4)

  • Pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens; eratque illi sicut filia. (Liber II Samuelis 12, 3)

  • Et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis curruum. Erat autem Ela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti domus in Thersa; (Liber I Regum 16, 9)

  • Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: “Diebus quattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus. (Liber Thobis 8, 20)

  • Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. (Liber Ieremiae 49, 12)

  • Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Matthaeum 11, 18)

  • venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est sapientia ab operibus suis”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 19)

  • Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!””. (Evangelium secundum Lucam 5, 39)

  • Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Lucam 7, 33)

  • venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina