Encontrados 10 resultados para: benedicti

  • Dixitque Saul: “Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. (Liber I Samuelis 23, 21)

  • Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: “Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)

  • Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribu patris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacob patres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores ex semine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorum possidebit hereditatem terrae. (Liber Thobis 4, 12)

  • et lacrimatus est et dixit ei: “Video te, fili, lumen oculorum meorum!”. Et dixit: “Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, (Liber Thobis 11, 14)

  • Maledicti omnes, qui dixerint verbum durum. Maledicti erunt omnes, qui deponunt te et destruunt muros tuos, et omnes, qui subvertunt turres tuas et qui incendunt habitationes tuas. Et benedicti erunt omnes, qui timent te in aevum. (Liber Thobis 13, 12)

  • et ostia Ierusalem cantica laetitiae dicent, et omnes vici eius loquentur: “Alleluia. Benedictus Deus Israel, et benedicti, qui benedicent nomen sanctum, in aeternum et adhuc!””. (Liber Thobis 13, 18)

  • Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur. (Liber Psalmorum 37, 22)

  • Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram. (Liber Psalmorum 115, 15)

  • Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)

  • Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei: “Tu es Christus filius Benedicti?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 61)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina