Encontrados 8 resultados para: aurora

  • Dixitque: “Dimitte me, iam enim ascendit aurora”. Respondit: “Non dimittam te, nisi benedixeris mihi”. (Liber Genesis 32, 27)

  • Et, cum aurora illuxerit, et exierit sol super terram, accipite unusquisque vasa bellica vestra et exietis omnis vir potens extra civitatem et dabitis initium adversus eos tamquam descendentes in campum ad primam custodiam filiorum Assyriae; et non descendetis. (Liber Iudith 14, 2)

  • Postquam autem aurora orta est, suspenderunt caput Holofernis super murum; et accepit omnis vir arma sua, et exierunt secundum cohortes ad ascensiones montis. (Liber Iudith 14, 11)

  • Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae mortis. (Liber Iob 24, 17)

  • “Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?”. (Canticum Canticorum 6, 10)

  • Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. (Liber Isaiae 58, 8)

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi aurora expansa super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit. (Prophetia Ionae 4, 7)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina