Encontrados 9 resultados para: ascendisti

  • Ebulliens sicut aqua non excellas, quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum meum. (Liber Genesis 49, 4)

  • Catulus leonis Iuda: a praeda, fili mi, ascendisti; requiescens accubuit ut leo et quasi leaena; quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. Et abiit Elias. (Liber II Regum 1, 4)

  • At illi responderunt ei: “Vir occurrit nobis et dixit ad nos: “Ite, revertimini ad regem, qui misit vos, et dicetis ei: Haec dicit Dominus: Numquid, quia non est Deus in Israel, mittis, ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris””. (Liber II Regum 1, 6)

  • et locutus est ei: “Haec dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israel, a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. (Liber II Regum 1, 16)

  • Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum. (Liber Psalmorum 68, 19)

  • Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta, (Liber Isaiae 22, 1)

  • Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias. (Liber Isaiae 57, 7)

  • Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti. (Liber Isaiae 57, 8)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina