Encontrados 9 resultados para: apprehensum

  • interrogabant eum: “Dic ergo: Scibboleth” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “Sibboleth”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia. (Liber Iudicum 12, 6)

  • cumque vir Israel versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se apprehensum a malo. (Liber Iudicum 20, 41)

  • Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla, qui locutus est cum eo iudicium. (Liber II Regum 25, 6)

  • Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)

  • Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 39)

  • qui apprehensum eum caeciderunt et dimiserunt vacuum. (Evangelium secundum Marcum 12, 3)

  • At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. (Evangelium secundum Lucam 14, 4)

  • Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu. (Actus Apostolorum 9, 27)

  • Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: “Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? (Actus Apostolorum 17, 19)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina