Encontrados 51 resultados para: Sadoc
et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. (Liber II Samuelis 8, 17)
Venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei; et deposuerunt arcam Dei. Et sacrificavit Abiathar, donec omnis populus egressus fuerat de civitate. (Liber II Samuelis 15, 24)
Et dixit rex ad Sadoc: “Reporta arcam Dei in urbem. Si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me et ostendet mihi eam et habitationem suam. (Liber II Samuelis 15, 25)
Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: “Videsne? Revertere in civitatem in pace; et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar, duo filii vestri sint vobiscum. (Liber II Samuelis 15, 27)
Reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Ierusalem et manserunt ibi. (Liber II Samuelis 15, 29)
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes; et omne verbum, quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus. (Liber II Samuelis 15, 35)
Sunt autem cum eis duo filii eorum: Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar; et mittetis per eos ad me omne verbum, quod audieritis”. (Liber II Samuelis 15, 36)
Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium; (Liber II Samuelis 17, 15)
Achimaas autem filius Sadoc ait: “Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius”. (Liber II Samuelis 18, 19)
Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: “Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem!”. Dixitque Ioab: “Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio”. (Liber II Samuelis 18, 22)
Speculator autem: “Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc”. Et ait rex: “Vir bonus est et nuntium portans bonum venit”. (Liber II Samuelis 18, 27)
Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem in domo eius. Tunc rex David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes dicens: “Loquimini ad maiores natu Iudae dicentes: Cur estis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Liber II Samuelis 19, 12)