Encontrados 7 resultados para: Rages

  • et ibam in Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae in Rages, in regione Mediae, saccellos decem talenta argenti. (Liber Thobis 1, 14)

  • In illa die rememoratus est Thobi pecuniae, quam com mendaverat Gabael in Rages Mediae. (Liber Thobis 4, 1)

  • Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem talenta argenti Gabael filio Gabriae in Rages Mediae. (Liber Thobis 4, 20)

  • Et ille dixit: “Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo”. (Liber Thobis 5, 6)

  • Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”. (Liber Thobis 6, 13)

  • “Azaria fra ter, adsume tecum hinc servos quattuor et camelos duos et perveni in Rages et vade ad Gabael et da illi chirographum et recipe pecuniam et adduc illum tecum ad nuptias. (Liber Thobis 9, 2)

  • Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos. (Liber Thobis 9, 5)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina