Encontrados 6 resultados para: Postula

  • Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae”. (Liber I Regum 2, 22)

  • In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: “Postula quod vis, ut dem tibi”. (Liber I Regum 3, 5)

  • Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te”. Dixitque Eliseus: “Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me”. (Liber II Regum 2, 9)

  • Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: “Postula, quod vis, ut dem tibi”. (Liber II Paralipomenon 1, 7)

  • Omni tempore benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur viae tuae, et omnes semitae tuae et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non habent consilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum consilium. Quem enim voluerit, allevat et, quem voluerit, Dominus demergit usque ad inferos deorsum. Et nunc, fili, memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur de corde tuo. (Liber Thobis 4, 19)

  • Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. (Liber Psalmorum 2, 8)


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina