Encontrados 8 resultados para: Moloch

  • De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 21)

  • “Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum. (Liber Leviticus 20, 2)

  • Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)

  • Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, (Liber Leviticus 20, 4)

  • ponam ego faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui. (Liber Leviticus 20, 5)

  • Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle Benennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch. (Liber II Regum 23, 10)

  • et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam”. (Liber Ieremiae 32, 35)

  • Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem”. (Actus Apostolorum 7, 43)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina