Encontrados 159 resultados para: Iesum
pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 21)
et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen eius Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 25)
At ipse ait: “Veni!”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes: (Evangelium secundum Matthaeum 15, 1)
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “Quare nos non potuimus eicere illum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)
In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “Quis putas maior est in regno caelorum?”. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 1)
et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent; (Evangelium secundum Matthaeum 26, 4)
Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 17)
Et confestim accedens ad Iesum dixit: “Ave, Rabbi!” et osculatus est eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 49)
Iesus autem dixit illi: “Amice, ad quod venisti!”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 50)