Encontrados 13 resultados para: Faciesque

  • At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9, 23)

  • Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum (Liber Exodus 25, 11)

  • Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum. (Liber Exodus 25, 24)

  • Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. (Liber Exodus 27, 3)

  • Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem; (Liber Exodus 28, 2)

  • Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum (Liber Exodus 30, 3)

  • Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit. (Liber Exodus 30, 25)

  • Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum. (Liber Exodus 30, 35)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius, faciesque illi, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum habitatori Hesebon”. (Liber Numeri 21, 34)

  • Dixitque Dominus ad me: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum cum omni populo ac terra sua; faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon”. (Liber Deuteronomii 3, 2)

  • In tempore illo dixit Dominus ad me: “Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem faciesque tibi arcam ligneam. (Liber Deuteronomii 10, 1)

  • Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie; (Liber Deuteronomii 30, 8)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina