Encontrados 45 resultados para: Date

  • “Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum”. (Liber Genesis 23, 4)

  • Dixitque: “Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite”. (Liber Genesis 29, 7)

  • Locutus est itaque Hemmor ad eos: “Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae; date eam illi uxorem, (Liber Genesis 34, 8)

  • Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem”. (Liber Genesis 34, 12)

  • Sic de universis, quorum accipitis primitias a filiis Israel, elevate Domino: date Aaron sacerdoti. (Liber Numeri 18, 28)

  • Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri”. (Liber Numeri 27, 4)

  • “Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)

  • date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. (Liber Deuteronomii 1, 13)

  • Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro! (Liber Deuteronomii 32, 3)

  • Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)

  • Dixitque ad eos: “Unam petitionem postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex praeda sua”. Anulos enim aureos Ismaelitae habere consuerant. (Liber Iudicum 8, 24)

  • Et ait populus ad Samuel: “Quis est iste qui dixit: “Saul num regnabit super nos?”. Date viros, et interficiemus eos”. (Liber I Samuelis 11, 12)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina