Encontrados 9 resultados para: Custodiebant

  • Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem. (Liber Numeri 3, 31)

  • Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini; mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini. (Liber II Regum 12, 10)

  • Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum, (Liber I Paralipomenon 9, 19)

  • Pro quibus fecit rex Roboam aeneos et tradidit illos principibus cursorum, qui custodiebant vestibulum palatii. (Liber II Paralipomenon 12, 10)

  • Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo. (Liber Nehemiae 11, 19)

  • Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: “Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit”. (Liber Iudith 13, 11)

  • in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis. (Liber Psalmorum 99, 7)

  • notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent; (Actus Apostolorum 9, 24)

  • Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina