Encontrados 7 resultados para: Cetthim

  • Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim. (Liber Genesis 10, 4)

  • Venient naves de Cetthim, superabunt Assyrios vastabuntque Heber; et ad extremum etiam ipsi peribunt”. Surrexitque Balaam et reversus est in locum suum; Balac quoque via, qua venerat, rediit. (Liber Numeri 24, 24)

  • Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum, (Liber I Maccabaeorum 1, 1)

  • Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)

  • et dixit: “Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi”. (Liber Isaiae 23, 12)

  • En transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte, si factum est huiuscemodi: (Liber Ieremiae 2, 10)

  • quercus de Basan dolaverunt in remos tuos et transtra tua fecerunt ex ebore et cupressis de insulis Cetthim. (Prophetia Ezechielis 27, 6)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina