Encontrados 11 resultados para: Annuntians

  • Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 19)

  • Sol in apparitione annuntians in processu: vas admirabile, opus Excelsi. (Liber Ecclesiasticus 43, 2)

  • Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: “Iustum est”? Non est neque annuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros. (Liber Isaiae 41, 26)

  • Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: “Frustra quaerite me”. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta. (Liber Isaiae 45, 19)

  • Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam”. (Liber Isaiae 46, 10)

  • Et super Ioachim regem Iudae dices: Haec dicit Dominus: Tu combussisti volumen illud dicens: “Quare scripsisti in eo annuntians: Certe veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum?”. (Liber Ieremiae 36, 29)

  • quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini cogitationem eius, faciens auroram et tenebras et gradiens super excelsa terrae; Dominus, Deus exercituum, nomen eius. (Prophetia Amos 4, 13)

  • Convertimini ad munitionem, vincti spei; hodie quoque annuntians: Duplicia reddam tibi. (Prophetia Zachariae 9, 12)

  • Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “Vidi Dominum!”, et quia haec dixit ei. (Evangelium secundum Ioannem 20, 18)

  • Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. (Actus Apostolorum 21, 26)

  • Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina