| 1. | Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. |
| 2. | Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. |
| 3. | Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. |
| 4. | Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “Quem quaeritis?”. |
| 5. | Responderunt ei: “Iesum Nazarenum”. Dicit eis: “Ego sum!”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. |
| 6. | Ut ergo dixit eis: “Ego sum!”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. |
| 7. | Iterum ergo eos interrogavit: “Quem quaeritis?”. Illi autem dixerunt: “Iesum Nazarenum”. |
| 8. | Respondit Iesus: “Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire”, |
| 9. | ut impleretur sermo, quem dixit: “Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam”. |
| 10. | Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. |
| 11. | Dixit ergo Iesus Petro: “Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?”. |
| 12. | Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum |
| 13. | et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. |
| 14. | Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “Expedit unum hominem mori pro populo”. |
| 15. | Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis; |
| 16. | Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. |
| 17. | Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: “Numquid et tu ex discipulis es hominis istius?”. Dicit ille: “Non sum!”. |
| 18. | Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. |
| 19. | Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. |
| 20. | Respondit ei Iesus: “Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. |
| 21. | Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego”. |
| 22. | Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “Sic respondes pontifici?”. |
| 23. | Respondit ei Iesus: “Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?”. |
| 24. | Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. |
| 25. | Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “Numquid et tu ex discipulis eius es?”. Negavit ille et dixit: “Non sum!”. |
| 26. | Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “Nonne ego te vidi in horto cum illo?”. |
| 27. | Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit. |
| 28. | Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. |
| 29. | Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?”. |
| 30. | Responderunt et dixerunt ei: “Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum”. |
| 31. | Dixit ergo eis Pilatus: “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!”. Dixerunt ei Iudaei: “Nobis non licet interficere quemquam”, |
| 32. | ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus. |
| 33. | Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum?”. |
| 34. | Respondit Iesus: “A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me?”. |
| 35. | Respondit Pilatus: “Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti?”. |
| 36. | Respondit Iesus: “Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc”. |
| 37. | Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”. |
| 38. | Dicit ei Pilatus: “Quid est veritas?”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “Ego nullam invenio in eo causam. |
| 39. | Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum?”. |
| 40. | Clamaverunt ergo rursum dicentes: “Non hunc sed Barabbam!”. Erat autem Barabbas latro. |