| 1. | Judas Jesu Christi servus frater autem Jacobi his qui in Deo Patre dilectis et Jesu Christo conservatis vocatis |
| 2. | misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur |
| 3. | carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei |
| 4. | subintrojerunt enim quidam homines qui olim præscripti sunt in hoc judicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Jesum Christum negantes |
| 5. | commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit |
| 6. | angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in judicium magni diei vinculis æternis sub caligine reservavit |
| 7. | sicut Sodoma et Gomorra et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ et abeuntes post carnem alteram factæ sunt exemplum ignis æterni pœnam sustinentes |
| 8. | similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt majestates autem blasphemant |
| 9. | cum Michaël archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus judicium inferre blasphemiæ sed dixit imperet tibi Dominus |
| 10. | hii autem quæcumque quidem ignorant blasphemant quæcumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur |
| 11. | væ illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt |
| 12. | hii sunt in epulis suis maculæ convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quæ a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosæ bis mortuæ eradicatæ |
| 13. | fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in æternum servata est |
| 14. | prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis |
| 15. | facere judicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quæ locuti sunt contra eum peccatores impii |
| 16. | hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quæstus causa |
| 17. | vos autem carissimi memores estote verborum quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi |
| 18. | quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum |
| 19. | hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes |
| 20. | vos autem carissimi superædificantes vosmet ipsos sanctissimæ vestræ fidei in Spiritu Sancto orantes |
| 21. | ipsos vos in dilectione Dei servate |
| 22. | et hos quidem arguite judicatos |
| 23. | illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quæ carnalis est maculatam tunicam |
| 24. | ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ inmaculatos in exultatione |
| 25. | soli Deo salvatori nostro per Jesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne sæculum et nunc et in omnia sæcula amen |