| 1. | postea manifestavit se iterum Jesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic |
| 2. | erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanaël qui erat a Cana Galilææ et filii Zebedæi et alii ex discipulis ejus duo |
| 3. | dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt |
| 4. | mane autem jam facto stetit Jesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est |
| 5. | dicit ergo eis Jesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non |
| 6. | dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et jam non valebant illud trahere a multitudine piscium |
| 7. | dicit ergo discipulus ille quem diligebat Jesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare |
| 8. | alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium |
| 9. | ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem |
| 10. | dicit eis Jesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc |
| 11. | ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete |
| 12. | dicit eis Jesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset |
| 13. | et venit Jesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter |
| 14. | hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis cum surrexisset a mortuis |
| 15. | cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Jesus Simon Johannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos |
| 16. | dicit ei iterum Simon Johannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos |
| 17. | dicit ei tertio Simon Johannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas |
| 18. | amen amen dico tibi cum esses junior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis |
| 19. | hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me |
| 20. | conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Jesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus ejus et dixit Domine quis est qui tradit te |
| 21. | hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Jesu Domine hic autem quid |
| 22. | dicit ei Jesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere |
| 23. | exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Jesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te |
| 24. | hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit hæc et scimus quia verum est testimonium ejus |
| 25. | sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus quæ si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen |